monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17 > sectio 19 > sectio 21 > sectio 107 > sectio 112 > sectio 280 > sectio 76 > sectio 251 > bnf10439.193 r > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 9. <<<     >>> 11.

10.

1 Et ideo omnes aequalitatem devotionis et fidei deferre praecepit ad pascha Domini, id est, ad transitum.
2 Pascha autem est, quando anima irrationabilem deponit passionem, sumit autem bonam compassionem; ut compatiatur Christo, et transitum eius in se suscipiat, ut inhabitet in ea, et deambulet, et fiat eius Deus.
3 Gratia itaque aequalis per omnes, virtus autem diversa in singulis.
4 Unusquisque ergo portionem competentem suis viribus sumat, ne aut fortior indigeat, aut oneretur infirmior.